monumenta.ch > Plinius > sectio 154

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 155
{LXXX} perunctos eo fugiunt venenata omnia; prodest contra ictus et potus. Maxime autem valet laurus, quae tenuissima habet folia. bacae cum vino serpentibus et scorpionibus et araneis resistunt; ex oleo et aceto inlinuntur et lieni, iocineri, gangraenis cum melle. et in fatigatione etiam aut perfrictione suco eo perungui nitro adiecto prodest.